

Liber Numeri*
Caput 5: Versus 6
Vir sive mulier.[RAB. in Num.]Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et poenitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo poeniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, poenitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus.[AUG., etc., quaest. 9 in Num.]Alia littera usque ad quae per delictum ablata est.